Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.5.1 Cic. Fam. 10.5.3 (English) >>Cic. Fam. 10.6.1

10.5.2 rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima ; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem p. incumbas. nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri. 10.5.3 adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur ; his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et proprium tuum. incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio ; cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.5.1 Cic. Fam. 10.5.3 (English) >>Cic. Fam. 10.6.1

Powered by PhiloLogic